et venerat mensis septimus filii autem Israhel erant in
civitatibus suis congregatusque est omnis populus quasi vir
unus ad plateam quae est ante portam Aquarum et dixerunt Ezrae
scribae ut adferret librum legis Mosi quam praecepit Dominus
Israheli
adtulit ergo Ezras sacerdos legem coram multitudine virorum
et mulierum cunctisque qui poterant intellegere in die prima
mensis septimi
et legit in eo aperte in platea quae erat ante portam
Aquarum de mane usque ad mediam diem in conspectu virorum et
mulierum et sapientium et aures omnis populi erant erectae ad
librum
stetit autem Ezras scriba super gradum ligneum quem fecerat
ad loquendum et steterunt iuxta eum Matthathia et Sema et Ania
et Uria et Helcia et Maasia ad dextram eius et ad sinistram
Phadaia Misahel et Melchia et Asum et Asephdana Zaccharia et
Mosollam
et aperuit Ezras librum coram omni populo super universum
quippe populum eminebat et cum aperuisset eum stetit omnis
populus
et benedixit Ezras Domino Deo magno et respondit omnis
populus amen amen elevans manus suas et incurvati sunt et
adoraverunt Deum proni in terram
porro Hiesue et Baani et Serebia Iamin Accub Septhai Odia
Maasia Celita Azarias Iozabed Anam Phalaia Levitae silentium
faciebant in populo ad audiendam legem populus autem stabat in
gradu suo
et legerunt in libro legis Dei distincte et adposite ad
intellegendum et intellexerunt cum legeretur
dixit autem Neemias ipse est Athersatha et Ezras sacerdos
scriba et Levitae interpretantes universo populo dies
sanctificatus est Domino Deo nostro nolite lugere et nolite
flere flebat enim omnis populus cum audiret verba legis
et dixit eis ite comedite pinguia et bibite mulsum et
mittite partes ei qui non praeparavit sibi quia sanctus dies
Domini est et nolite contristari gaudium enim Domini est
fortitudo nostra
Levitae autem silentium faciebant in omni populo dicentes
tacete quia dies sanctus est et nolite dolere
abiit itaque omnis populus ut comederet et biberet et
mitteret partes et faceret laetitiam magnam quia intellexerant
verba quae docuerat eos
et in die secundo congregati sunt principes familiarum
universi populi sacerdotes et Levitae ad Ezram scribam ut
interpretaretur eis verba legis
et invenerunt scriptum in lege praecepisse Dominum in manu
Mosi ut habitent filii Israhel in tabernaculis in die sollemni
mense septimo
et ut praedicent et divulgent vocem in universis urbibus
suis et in Hierusalem dicentes egredimini in montem et adferte
frondes olivae et frondes ligni pulcherrimi frondes myrti et
ramos palmarum et frondes ligni nemorosi ut fiant tabernacula
sicut scriptum est
et egressus est populus et adtulerunt feceruntque sibi
tabernacula unusquisque in domate suo et in atriis suis et in
atriis domus Dei et in platea portae Aquarum et in platea
portae Ephraim
fecit ergo universa ecclesia eorum qui redierant de
captivitate tabernacula et habitaverunt in tabernaculis non
enim fecerant a diebus Iosue filii Nun taliter filii Israhel
usque ad diem illum et fuit laetitia magna nimis
legit autem in libro legis Dei per dies singulos a die
primo usque ad diem novissimum et fecerunt sollemnitatem septem
diebus et in die octavo collectum iuxta ritum